- FABIUS
- I.FABIUSAmbustus, praenom. Marcus, Q. Capitolini primum, iterum M. Popilii, tandem eiusdem Capitolini in Consulatu collega; cognomen id nactus est, quod fulmine ictus esset i natibus, Iovis pullus appellatus indidem, Arnob. l. 4. Unde toti postea familiae cognomen, apud Liv. l. 4. c. 52. 58. 61. frequens. Vide Salmas. ad Solin. p. 840. qui de Consulatu eius pluribus agit ibid. p. 812. et seqq. nec non in voce Marcus, it. Caius. Flor. l. 1. c. 26.II.FABIUSEp. Antiochenus, a Novatiano in haereses discrimen adductus, a Cornelio Ep. R. et Dionysio Alexandrino, in orthodoxia confirmatus est. Obiit A. C. 255. Successit ei Demetrianus. Euseb. in Chr. et Hist. l. 6.III.FABIUSHomo loquax apud Horat. Serm. l. 1. Sat. 1. v. 13.Cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem utDelassare valent Fabium.Vide Veterem Schol. et Laevin. Torrent. in l. d.IV.FABIUSRemum occidit. A. U. C. 1. Dux militum.V.FABIUSVibulanus, vide Cneus et Quintus. Idem l. 3. c. 22.VI.FABIUSdux Galliarum, contionante Vitellio, ad supplicium postulatus, quod pro Vindice bellasset. Tacit. Hist. l. 2. c. 94.VII.FABIUSpraenomine Caius, legatus Caesaris in Gallia, cui unam legionem in Morinos ducendam hibernatum dedit Caesar. de Bell. Gallico l. 5. c. 13.VIII.FABIUSvide Claudius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.